Acordes

SOL G G1234RE D D1234MIm Em Em1234DO C C1234LAm Am Am1234

Para el momento de

Espíritu santoPentecostés

SOL RE MIm Veni Creator Spiritus, DO LAm RE mentes tuorum visita, MIm DO SOL imple superna gratia, DO LAm RE quae tu creasti, pectora. Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, fons vivus, ignis, caritas et spiritalis unctio. Tu septiformis munere, digitus paternae dexterae, tu rite promissum Patris, sermone ditans guttura. Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus, infirma nostri corporis virtute firmans perpeti. Hostem repellas longius pacemque dones protinus; ductore sic te praevio vitemus omne noxium. Per te sciamus da Patrem noscamus atque Filium, teque utriusque Spiritum credamus omni tempore. Deo Patri sit gloria, et Filio qui a mortuis surrexit ac Paraclito, in saeculorum saecula. Amen.